# Crüger to Müller, Easter Tuesday 1635 ::: {.editorial-note} Only the Latin is given; the editors' German commentary and notes are left out. The 1927 edition prints only extracts. Each paragraph below is one of its extracts, and the omission marks (…) are the editors'. Spaced type, which the editors used for emphasis, is given in italics. ::: Cum legato Regis Angliae praeterita hyeme huc venit Ludovicus Kepplerus, magni nostri filius, Medicinae candidatus, mecum aliquoties familiariter versatus, postea autem in Borussiam Ducalem digressus. Is mihi retulit statum novercae cum reliquis liberis, ut scilicet summo cum periculo Francofurtum (ad Moenum) venerint, ibique ab eo mense Decembri (quo circiter tempore Legatus Anglicus illac pertransierat) relictos, non admodum nummatos; coactum ipsum sua, quae comportaverat, novercae communicare, nunc se ipsum aeris egere. De relictis a Parente scriptis referebat, caeteris integrum non esse, ea vendere, sed sibi in haereditatem cessisse, Sagani vero in cistis bene servari. Reliquit mihi omnium specialem consignationem. De Observationibus Tychonicis dicebat, eas Caesaris et Haeredum Tychonis esse, sed Caesarem haeredibus Keppleri aliquot millia debere, quorum etiam debitorum se ante biennium circiter peculiare diploma promissoriale obtinuisse. Es sol gezahlt werden, so bald es werde sein können. Si posset Chirographum Caesaris Jesuitis hic degentibus vendere, remissa etiam tertia parte, jam cogitavit cum haeredibus Tychonicis agere, ut Observationes a Caesare impetrarentur, ac tum Kepplerum de editione et illarum et aliorum posthumorum scriptorum fore sollicitum, idque in loco, ubi et sumtus impenderentur a Magistratu et corrector ac director esset idoneus, qualem locum sperabat esse posse Dantiscum. Dabey muß man es nun bewenden lassen. Interim utinam deferveat bellum Suecicum! Magistratum nostrum, si tum adhuc viverem, sperarem non alienum.