# Kepler to Müller, 17/27 October 1629 ::: {.editorial-note} Only the letter is given; the editors' German summary and notes are left out. Square brackets are the editors'. ♀ ☿ are the signs for Venus and Mercury, ♄ ♃ for Saturn and Jupiter, ☉ for the sun. ::: S. P. D. Clarissime amicissimeque Vir. Inter ruinas oppidorum, provinciarum, rerump[ublicarum], domuum antiquarum, novarum, inter metus irruptionum barbaricarum, oppressionum domesticarum, cogor tamen ego, Martis quippe alumnus et tantum non pullus, typographos conducere, editionem Obervationum Braheanarum vel simulare, vel inchoare etiam, dissimulato strenue omni metu. Id quidem et faciam cum bono Deo, more militari, hodie imperiis exultans saeviens furens, curam meae sepulturae crastino transmittens. Mitto duo adolescentes, collectorem et impressorem, qui praelum emant Lipsiae, indicante M. Aviano, quodnam ibi venale, typos etiam fundendos locent, et papyrum conficiendam. Scripsit vero noster M. Bartschius de 10./20. octobris ista verba: „D. Lic. Mollero, cum tua proxime indicata pecunia, triginta sex Joachimicorum custodiendos dedi, jam centum Joachimicos; poteris igitur a Dn. Lic. etiam meos repetere, quando volueris, et ego ipsius Chirographum reddam." Petit quidem, si fieri possit, ut prius ipsi significem, quid mihi placuerit. Ego vero in praesens opus habeo pecuniis, nec ipsum Francofurtum avolantem possum consequi. Rogo itaque, si fidis necessitudini inter nos contractae tantum et de mea et de Bartschiana pecunia exponas, quantum erit opus secundum quod habet instructio data operariis dictis: sin autem mavis res tuas habere securas consumptis igitur 36 Joachimicis, qui mei sunt, de reliquo sponsionem interponas interim, dum tempus habeamus, ego et Bartschius, per literas conveniendi. Imprimis autem, veluti si major inter Dn. L. et me hactenus intercessisset necessitudo et familiaritas, totus in hanc spem recumbo, fore ut consilio et authoritate tua adolescentibus praesis, meo nomine contrahentibus, ut caute et quam poterit fieri, parce contrahant. De aptitudine instrumenti judicium ipsis permitto. Quicquid factum fuerit, ratum habebo sine omni querela. Ad typos, si Lipsiae non poterunt, Witebergae ergo fundendos Lipsia sumptus erunt transferendi. Hic aliter non possum, quam Ex. T. rogare, ut Cambianas alteri eo concessuro literas det ad aliquem necessariorum, quorum de promptitudine ad hoc genus officii certus sis. Aut si minus inter literatos vigent hujusmodi commercia, non deerit Lipsiae e notis mercator, qui ad tuam petitionem cum mercatore Witebergensi agat, aut melius typographus Lipsiensis cum fusore Witebergensi. Fidem et sponsionem tuam interpones sine periculo, dum in deposito habebis pecunias Bartschii, vel etiam mihi fidens. Etiam de viatico adolescentibus dato, rationes ad te remitto; nam si videris aliquid deesse, alteri Saganum, alteri Witebergam, addes iis aliquid, mihique imputabis, quicquid manu sua testabuntur: non plus enim quatuor Joachimicis a me acceperunt. Quodque ei, qui Witebergam abit, non consulto in medium iter credetur, id saltem Witebergae tuo rogatu et sponsione is qui caeteros sumptus erogabit adjicere poterit. De Danico calculo quod scripsit Bartschius, nihil miror. Principia sunt hinc et inde talia, ut haud sciam, an plus duobus totius Epicycli ♀ ☿ locis longitudo eccentrica ab aequinoctio circa solem, possit esse eadem. Non habet Danica Astr[onomia], puto, Epicyclum hunc eccentricum, non motus inaequalis circa punctum aequatorium, et forte neque variabili distantia ejus puncti affixionis a terra, ut penes me; incompertum etiam mihi, an Epocha long[itudinis] Epicycli utrobique eadem: quam ego quidem circumspectissime ad nostra tempora, probabilissime ad Ptolemaica, nec sine testimonio ejus observationum constitui: indulsi tamen Epochae creationis, supponens aequabilem motum vero aequabilem, sine scilicet aequatione saeculari, quae in ♄ ♃ omnino est aliqua, in ☉ probabiliter: de quo alias. Unum addo de praelo. Rebus Patroni mei salvis utcunque periculosis, omnino mihi pergendum est in contractu. Si tamen, ut fortuna belli fert, talis aliquis casus interea existeret, quo fons ejus liberalitatis certo obturatus appareret, quod bono Christianitatis, longe absit, opto: cunctandum sane censuerim: Eoque Cl. D. Tuae, ut intimo, in arcanis concredo mandatum hoc, uti tunc non ultra arrham aliquam modicam illos progredi patiaris, ratificationem mihi usque ad eorum reditum reservatam praestes; dispositis tamen ante abitum illorum omnibus, quae ad sequentem meam postulationem erunt transportationi necessaria, ut etiam sine custode comite praelum salvum transferri possit. Quanquam hyems adest, et hiberna, nec tale quid facile expectandum porro: neque rumoribus incertis fides leviter habenda. Denique scias, omnino me ratum et gratum habiturum, etiamsi sine tali cautela, quae fere impossibilis, concluseris, aut contractum pecunia expensa consummaveris. Nec enim haesitandi tibi hic materiam objectam velim, rebus incertis, sed saltem consistendi, rebus ex inopinato certissimis. Vale Deo commendatus 17./27. Oct. 1629. Sagani. Cl. D. Tuae\ officiosissimus\ Joannes Keplerus\ Mathematicus. Clarissimo Excellentissimoque Viro Dno.\ Philippo Mollero Medicinae Licent.\ Mathematices in Academia Lipsiensi\ Professori celeberrimo Dno. amico meo\ veteri fide colendo\ Lips.