# Kepler to Müller, 2 September 1630 ::: {.editorial-note} Only the letter is given; the editors' German summary and notes are left out. ::: S. P. D. Clarissime excellentissimeque vir, D. amice benevolentissime. Spero literas ante dies 6 Torgam missas cum exemplarium Ephemeridum sarcinis Lipsiam perlatas, tibique redditas. Iis curandis Francofurti (sive Lipsiae restiterint, sive jam praemissa Francofurtum sint) submitto hunc generi mei fratrem Friedericum Bartschium. Ei rogo etiam atque etiam consilia tua et super insertione in catalogum et super distractione suppedites. Quae etsi ipsum non obligabunt, ut mandatis meis, quae oretenus accepit, deroget; non poterunt tamen non admonere ipsum de multis, quae forsan ex se ipso non deprompsisset. Praeterea instruxi ipsum viatico tenuissimo, praecipue ob pericula itinerum praesentia. Pauca adjeci, quae a cive vestro Sebast. Mejero, jubente per schedam cambiariam cive nostro Paulo Werner peteret. Et si metus plane nullus est, ne scheda haec ipsum frustretur; si tamen inopinati quid incideret, ut est praesens rerum status: rogo Cl. Ex. Tua ipsi petenti, quae necessitas itineris postulaverit, qua Lipsiae, pecunia praesenti, qua Francofurti, per cambium, cum hominum illic usum nullum habeat adhuc dum, suppeditet, ejusque quod dederit refusionem a me sine mora expectet. Dedi ei reliquos 4 annos partis tertiae Ephemeridum cum titulo, ut habeas eam integram. Titulum patroni mei excusabis veris causis: quae Caesar Electoribus et Cancellariae imperii dictat, quae Patronus meus et literis et mandatis et numismatibus de se profitetur, quae subditi Principum Mechelb. acceptarunt, ea mihi nefas fuit infringere. Nec conductus sum propalator tituli, sed cum necessario esset scribenda Principi dedicatio, non potuit ea scribere nisi solenni titulo. Nec hic a me usurpatus titulus ejecit priores principes suis sedibus, nec cujusque impediet fortunam; potestque concedi surrogationis seu substitutionis beneficio sine etiam injuria eorum, qui priora habent jura; et nisi saeviunt atrocius irritata fata, potest pax coalescere, manente nobis titulo, restituta suis dominis provincia. Ego dudum Saxonis filium, nunc Caesaris filium salutassem Episcopos Magdeburgenses et Halberstatenses, si quid habuissem scribendum ad ipsos. Vale, nunciosque rerum laetarum, si Lipsiae vili pretio prostant, mihi quoque transmitte. Laubani, 2. Sept. anno 1630. Caetera ex latore. Cl. Ex. T.\ officiose colens\ J. Kepler\ Mathematicus. Clarissimo excellentissimoque Viro D.\ Philippo Millero, Medicinae Licentiato,\ inclytae Academiae Lipsiensis Professori\ Philosophico D. amico meo colendo\ Leipzig.