# Crüger to Müller, Easter Monday 1631 ::: {.editorial-note} Only the Latin is given; the editors' German commentary and notes are left out. The 1927 edition prints only extracts. Each paragraph below is one of its extracts, and the omission marks (…) are the editors'. Spaced type, which the editors used for emphasis, is given in italics. ::: … Sequar Filum Epistolae Tuae, quod incipit ab Obitu Viri omnibus Astronomis suspiciendi Keppleri. Primus ea de re mihi rumor vagus nec fide tum dignus. Secutae sunt ad me literae Laubani e Silesia: nec sic quidem plenam adhibui fidem. At postquam idem Tuae nunciarunt, jam quasi oculatae factae sunt manus meae. Sane quod ex animo doleamus, habemus, ob incomparabile ingenium et ob residua reique publicae promissa Opera, praesertim Hipparchum, Fundamenta Rudolphinarum, et Observationes Brahei. Multa sunt nempe in Rudolphinis, quorum calculus mihi quidem apprehensu facilis, at ratio calculi non patet. … Ut maximopere doleam, Virum ante perfectionem desideratissimorum operum nobis ereptum. Caeterum quod mihi copiam Musarum in promptu esse putas ad condecorandum defuncti tumulum, errare te doleo …