# Bartsch to Müller, 5 May 1631 ::: {.editorial-note} Only the Latin is given; the editors' German summary and notes are left out. The 1927 edition prints only extracts. Each paragraph below is one of its extracts, and the omission marks (…) are the editors'. Spaced type, which the editors used for emphasis, is given in italics. Square brackets are the editors'. ::: Sal. plur. et off. perpet. Constitueram equidem, Vir Excellentissime, Dn. compater fautorque honoratissime, hisce nundinis vestratibus, cum Musis tuis suavissimis coram et colloqui de rebus Astronomicis et deliberare de quibusdam status nostri dubiis; sicque Litterarum ob infinita fere impedimenta intermissarum moram compensare. Verum hoc quoque propositum cum aliis mutare, mutata tempora cogunt. Licet enim inter nos conclusum, ut ob summam rei nostrae exigentiam, aut solus aut cum socru iter a Dn. Keplero socero p[iae] m[emoriae] inceptum continuarem, et tam Ratisbonae et Lincii, quam Viennae res et pecunias Keplerianas curarem, pro citiori et certiori hereditatis inter nos divisione; tamen hoc tempore iter impedivere, partim turbae bellicae, quae ex abrupto, me sine periculi metu me cum libris meis et numeris Sagano expulerunt; partim socrus infelicitas, quae ob natu minorum morbillos, eo ipso fugae die fere erumpentes, adhuc eam Sagani cum maximo incommodo et periculo detinet. Ita scilicet nulla calamitas sola esse solet. Quod itaque coram hisce nundinis non possum, fortasse aliis, interimque per literas istas jam substituere non dubito. Me igitur quod attinet, per multum huc usque tempus mihi fere non vixi, sed aliis; quod mihi multis laboribus, itineribus, molestiis turbatum. Unicum addo, quod tuae etiam Uraniae molestias creavit, sine mea tamen culpa. *Exemplar Somnii* reliqueram Laubae a fratre Lipsiam prima certaque occasione mittendum, cum *Tabulis meis* tum temporis absolutis. Bis occasionem dixit fuisse, sed quam etiam post reditum ex itinere suo demum audivit. Saepius enim negotiorum suorum causa peregre abest hactenus. Sagani nullam ego expiscari potui praeter eam, quae ordinaria ex Gorlicio. Optima, et certissima ex Sagano nuper oblata, me inscio et absente. Ecce enim dum paucis ante Pascha diebus, ob improvisas et viciniae periculosas turbas martiales, et plaerorumque fugas, Laubam pedes excurrere cogebar, modo ut aurigam qui res et libros nostros huc transveheret, deducerem; interea cum alio auriga dolium *Ephemeridibus* plenum Lipsiam praemisit socrus, cum post reditum meum demum expectaretur auriga. Imo nisi unicum istud exemplar Laubae dudum reliquissem, mecumque jam haberem, nec hac vice exemplar mittere possem. In cistula enim reliqua exemplaria inter turbas istas turbatissimas Sagani relicta inveni, dum Laubae hic frustra quaererem inter alios libros. Per fratrem igitur accipiet exemplar, quod a multis hic lectum, nitorem suam amisit. Aliud in charta mundiori proxime titulum cum dedicatione nondum addere potui. Exemplar Tabularum mearum et in 8 manualis forma et in folio pro *Appendice Tabb. Rudolph.* tradet frater, quod ut aequi bonique consulat, obnixe rogo. Appendici deest itidem titulus cum *Mappa* et Dedicatione. *Tabulis manualibus* introductiuncula praemittenda. Uterque defectus alia occasione supplendus. Mars enim Mercurium ita impedivit. Multa mihi in minori forma, numeris et reliqua dispositione jam displicentur, quae sub finem mutari non licuit. Singulae pagellae seorsim complicandae et conjungendae, si lineae lineis correspondere debent. Equidem mallem istas hoc tempore non inceptas; multos enim praeter opinionem ad ordinem sumtus impendere opus fuit, quos quando sim recepturus, non video. Excell. T. consilium, quoad pretium imponendum, introductionem addendam aliaque fortassis adjungenda peto imploroque. Tradit enim Frater 30 minoris et 20 majoris chartae patentis in fol. exemplaria, cum 8 Tabb. Rud. quae suae custodiae commendata retineat, aut petentibus constituto pretio emenda interim tradat, pro suo consilio. *Exemplar Tabb.* [Rudolphinarum] in charta scriptoria, quod *duplex* mitto, venditur 40 crucigeris rhenanis charius, qui vestrae monetae faciunt fere 11 argenteos. Pro extraordinariis vecturae etc. sumtibus ego 3 aut 4 grossos vestrates jure posci puto; si tamen justo plures videntur, solvantur 2. Libri non sunt mei; nec mea culpa damnum orphanis Keplerianis minimum irrogari volo. Nec scio, quot ante hac Dn. socer p[iae] m[emoriae] petierit. Nec enim ego lubenter plures peterem, nec pauciores; ne alterutro petito, vel meae famae, vel ipsorum commodo nocerem. Cum *Ephemerid.* 12 *exemplaribus* nescio quid agendum. Cum sumtibus huc illuc mittere inconsultum. Pretium earum a Tampachio constitutum adhuc ignoro, ex Bibliopolis vestris cognitum scire aveo. Si minori a nobis, quam ab ipso venderentur, damnum in Keplerianos redundaret. Quot exemplaria Dn. socer p. m. ex mille pro se exceperit, nescio; responsum a Tampachio hisce nundinis avidus expecto; non tantum de hoc negotio, sed etiam de meo, quid nimirum cum *altero Ephemerid. tomo et appendice Tabb. Rud.* fieri velit: an ille ipsum sumtibus suis edere, labori meo satisfacere, hanc vero sibi coëmere velit. Responsum ab eo quam primum accepero istud Excell. T. aperiam, eiusque consilium petam. Interim si quid Excell. T. novit, quod in hoc meo vel alio Keplerianorum negotio me informare possit, non celabit proxime. De dubiis, quae ultimis litteris movit Excell. T. hoc significo, quod jam per trimestre et ultra nihil omnino vel legere, vel meditari recte potuerim. … Videbo tamen, ut jam mihi aliquo modo restitutus domi, librisque in ordinem redactis, singula excutiam, diligentiusque posthac rescribam. Jam per aliquot septimanas lustrare constitui, *libros Observationum Tychonicarum*, quos mecum jam habeo omnes et singulos, consensu haeredum Brahei, qui jam aliquoties etiam ad me scripserunt, exoptantque ut mea cura et inspectione edantur, si modo sumtus a Caesare, aut debiti residui partem aliquam accipere possint utrique haeredes. Nisi tempora impedirent omnino per aliquod tempus secum vivere et easdem perlustrare gauderem. Si quid amplius restat scribendum aut monendum, monitus responsoriis, quas cum fratre exspecto, fusius scribam. Interim reliqua et alia nova ex fratre coram resciscere poterit Excell. T., quam a me et mea, cum profiliolo bene jam (Deis sit laus) valente, officiose salutatam, cum Uxore Tua, divinae protectioni commendo. Dabam Laubae, 1631. 5. May. Excell. T. Clariss. aeternum devotus\ J. Bartsch, D.