# Bartsch to Müller, 9/19 January 1630 ::: {.editorial-note} Only the Latin is given; the editors' German summary and notes are left out. The 1927 edition prints only extracts. Each paragraph below is one of its extracts, and the omission marks (…) are the editors'. Spaced type, which the editors used for emphasis, is given in italics. Square brackets are the editors': they expand abbreviations, and [!] is their mark. ::: … Me meumque statum quod attinet, is quoad matrimonialia optime se habet. Princeps enim acceptis a domino parente litteris, proprio tabellario tramissis, jam virginem mihi sacram dimisit, quae jam hic vivit in aedibus Berneggerianis, expectans mecum magno cum desiderio responsorias alteras domo, ex quibus de nuptiarum loco et tempore certi aliquid concludendum. Optime etiam sese habet, quoad studia mea mathematica. Non enim te celare possum, quod superiori anno ab Academiae Ephoris, Scholarchis, Rectore et Vicariis certa successionis spes in Prof[essuram] Math[ematicam] facta, interimque reditus ad meos, et cum domino parente conversationis fructus ad tempus concessus. Intra paucos dies attestatio publico Academiae sigillo munita, jussu Dnn. Scholarcharum dabitur. Non tamen ego ita obligor, ut si meliorem aut commodiorem locum offerat Deus, hunc necessario relinquere cogar. Sunt quidem et hic nonnulli, qui extraneum inquilino praeferendum nefas ducunt. Verum plura vota concludunt. Quoad studia medica dubius [!] est. Optarem quidem sine gradu nuptias celebrare; suasu tamen et hortatu instanti Dn. Berneggeri, Viri optimi, optime mihi faventis, vix eum relinquere potero, propter causas aliquot privatas, statum hujus urbis et Academiae sponsaeque potissimum respicientes. Quapropter si non aliquid aliud praecipient responsoriae, quas singulis diebus domo expectamus, circa finem Februarii actus promotionis et nuptiarum hic ut instituatur laboramus, quem suo tempore certius significabo. …