# Crüger to Müller, 9 August 1622 ::: {.editorial-note} Only the Latin is given; the editors' German commentary and notes are left out. The 1927 edition prints only extracts. Each paragraph below is one of its extracts, and the omission marks (…) are the editors'. Spaced type, which the editors used for emphasis, is given in italics. ::: Librum Astronomiae Kepplerianae quartum accepi … Legi, nec semel, quae de proportione Orbium et Corporum Planetariorum Kepplerus citatis abs te locis infert. Lectio decies repetita placebit, ait Poëta. Sed haec vel centies repetita nondum intelligo. Et videtur autor more suo rem obscurare de industria … Considerabo tamen posthac per ocium omnia summis viribus, quamquam non video, cui bono. Nituntur enim haec fundamentis lubricis et meris conjecturis. Certiora forte deprehendemus in Astronomia Danica …