# Bartsch to Müller, 29 July/8 August 1629 ::: {.editorial-note} Only the Latin is given; the editors' German summary and notes are left out. The 1927 edition prints only extracts. Each paragraph below is one of its extracts, and the omission marks (…) are the editors'. Spaced type, which the editors used for emphasis, is given in italics. ::: Ante biduum . . mittebam exemplar *Sportulae* Keplerianae ante paucos etiam dies typis autoris excusae. Jam litteras ibi ob temporis angustiam omissas subjungo et nihil nisi hoc unicum significo, quod proximis nundinis, deo sic juvante, musas tuas revisere et quae fortassis scitu grata scribere jam deberem, coram melius exponere proposuerim. Cum enim primus Ephemeridum nostrarum Tomus, 20 annos a 17 ad 37 ann. continens, Francofurti edi quam primum debeat, consilio Dn. Kepleri, nuper mecum hic viventis, isthuc multas ob causas coram exponendas excurrere, indeque Argentinam etiam propter negotia mea repetere animus est; ubi in transitu (ut dixi) plura tecum coram. …